Liber Leviticus*

Caput 21: Versus 20

Si gibbus.ID.Terrena sollicitudine pressus ad superna non respiciens, inferiora tantum inspiciens.Si lippus.Lippus, cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed operatio carnalis obscurat. In lippis enim pupillae sanae sunt, sed humore defluente palpebrae grossescunt, cujus crebra infusione acies etiam pupillae vitiatur.Si albuginem.ID.Albuginem habet qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiae vel justitiae caecatur. Pupilla enim nigra videt, alba non videt: quia sensus humanae cogitationis si stultum se vel peccatorem intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit: si candorem justitiae vel sapientiae sibi attribuit, a superna cognitione se excludit.Si jugem scabiem.ID.Cui scilicet petulantia carnis sine cessatione dominatur in mente. In scabie namque fervor viscerum ad cutem trahitur, in quo luxuria signatur, quia similiter cordis tentatio ad operationem prosilit.Si impetiginem in corpore.GREG. Past., part. 1, cap. 11.Impetiginem habet in corpore, etc., usque ad quia per omnia vitia animum supplantat.Radix enim omnium malorum est cupiditasI Tim. 6..Vel herniosus.Alii,ponderosus,quia scilicet turpitudinem non exercet in opere, sed adhuc continua cogitatione gravatur in mente: qui totis cogitationibus ad lasciviam defluit, tanquam in corde gestans pondus turpitudinis.
(* Traductions européennes)